Latin
2.1.3.1 to 2.1.3.15
Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices 2.1.3.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Haec invidens antiquus hostis suscitavit nobis adversarium Novatum (8), rectae fidei et sanctae doctrinae aemulum, qui extra Ecclesiam ordinavit Novatianum (9), et in Africa Nicostratum (10), utrosque haereticos, sicut ille erat Hic vero conatibus quibus potuerunt, multos a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt (11), et post se in perversam et Deo odibilem doctrinam corruere persuaserunt. Sed sicut istorum tergiversationibus nimis sumus contristati, et de eorum perditione contriti, sic de aliorum conversatione. Domino auxiliante, sumus laetificati. Deus autem omnipotens, qui tristibus miscet laeta, oppido nos laetificavit, quod quidam coufessores, qui dudum fuerunt fideles, a nobis et a recta fide, diabolo instigante, se separantes, cum Maximo presbytero ad Ecclesiam catholicam et fidem rectam sunt reversi. et denuo, sicut prius, facti sunt confessores fideles. Quapropter, charissimi, hortamur vos et deprecamur per Dominum nostrum Jesum Christum, praedictos haereticos et omnes quos a recta fide et doctrina apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis studiis vestris ad catholicam fidem et rectam doctrinam convertere contendite, et in Dei voluntate persistere suadete. Et non solum hos, sed omnes qui nondum fidem rectam perceperunt, ad catholicam fidem perducere festinate. Quia neque mors (12), neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, Magistro Gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi (Rom. VIII), et, quae in ipso est, a recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem perpiciamus, quam repromisit his qui legitime certare properant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit (Abac. II). Ecce enim judex ante januam assistit (Jacob. V), coronas hilariter promittens h…s qui pro eo passionibus submittuntur.