Latin
Appendix Secunda. Decretales Epistolae S. Cornelio Falso Ascriptae, Letter 2
Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices 2.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
CORNELIUS EPISCOPUS RUFO COEPISCOPO IN DOMINO SALUTEM. Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate Sedis (15) apostolicae tuis deberemus consultibus respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae. nostris praepedientibus peccatis, in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius et investigare permittimus. Non enim potest mens attrita, et oneribus atque importunitatibus gravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia, quae necessaria fore cognoverimus, tuae sanctitati velimus denegare: sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur.