# Ad S. Cornelium appendices 2.2.3

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, Appendix Secunda. Decretales Epistolae S. Cornelio Falso Ascriptae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/2.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/2.2.3

I. Sacramentum autem hactenus (16) a summis sacerdotibus vel Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec spontaneos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum, loquitur, dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non: ut non sub judicium decidatis (Jacob. V). Et Dominus in Evangelio: Audistis quia dictum est antiquis: Non pejerabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est. Non, non: quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V), id est, ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est, non debere jurare. Haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali apostolicae Ecclesiae praefuerunt ante nos, haec Prophetae et reliqui sancti doctores, per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant. Quorum nos exempla si coeperimus enumerare, aut in schedula hac inserere, ante deficiet hora diei, quam eorum exempla de hac causa prohibita. Quae nos sequentes, sanctorum apostolorum, eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus. Unde et ipse Dominus, in tabulis lapideis quas Mosi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide ne assumas nomen Domini tui in vanum (Exod. XX). Et reliqua. Nos autem, ut paulo superius praelibavimus, sacramentum episcopis nescimus oblatum, nec unquam fieri debet: quoniam, ut supra memoratum est, praeceptum est a Domino non jurandum, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per caput suum, quia nullus potest unum capillum creare (Matth. V; Jacob, V). Unusquisque enim sicut ante altare stans, Dei timorem habet prae oculis, et propriam conscientiam mundam servat Deo, quod in memoria retinet, nullatenus habet intermittere, quoniam, os quod mentitur, occidit animam (Sap. I). Et Apostolus ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra (Ephes. IV). Et alibi: Nolite mentiri invicem (Coloss. III).

---

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa001/stoa0100a.stoa001.opp-lat1.xml.
