# Ad S. Cornelium appendices 2.2.4

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, Appendix Secunda. Decretales Epistolae S. Cornelio Falso Ascriptae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/2.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/2.2.4

Haec sunt praecepta Salvatoris, haec Prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta (17). Quae si quis iu vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolos, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo (Conc. Carth. I can. 13). Et summopere praevidendum est ne pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, reprehendere (18) (nisi a fide exorbitaverit) neque accusare praesumant: quoniam tales accusationes vim non habent, neque eis nocere possunt. Unum vero, charissimi, ut ait beatus apostolus Petrus, non lateat vos, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies. Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur (II Petri III). Cum haec igitur omnia dissolvenda sint, ex his potestis considerare, quales oportet vos esse III sanctis conversationibus et pietatibus, exspectan…s et properantes in adventum diei Dei, per quem coe i ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. « Vos autem, charissimi, dixit Judas apostolo. (In Epistola sua canonica, vers. 17), memores esto…e verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam « in novissimo tempore venient illusores, secundum sua desideria ambulantes impietatum. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales. Spiritum non habentes. Vos autem, charissimi, superaecantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos, illos vero salvate de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est maculatam tunicam. » Nullus (19) enim sacerdotum causam suam alieno committat judicio, nisi ad Sedem apostolicam fuerit appellatum. Sed unusquisque comprovinciales judices (20), et notos habeat, nisi aliquam vim temerariae multitudinis illic timuerit, aut infestos, aut suspectos inibi judices habuerit, pro quibus causis ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias appellare et venire concessum est.

---

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa001/stoa0100a.stoa001.opp-lat1.xml.
