Latin
Appendix Secunda. Decretales Epistolae S. Cornelio Falso Ascriptae, Letter 2
Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices 2.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
II. Omnia ergo quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut judicantur, omnino evacuentur: quoniam absentem nullus addicit, nec ulla lex damnat (21). Facile ergo homo hominem fallere potest, non tamen Deum (22), cujus oculis omnia nuda sunt et aperta. Unde ait Propheta: Dominus novit cogitationes hominum, quo· niam vanae sunt (Psal. XCIII). Sapiens ergo non est (23) qui nocet. Nec quidquam mali vult, qui fidelis est, aut cuiquam insidias machinatur. Hortamur, frater, et monemus tuam dilectionem, ut omnes semper, prout melius potueris, adjuves, confortes et consoleris. Et sacramenta, super quibus hanc sanctam Romanam, ac universalem Ecclesiam consulere voluisti, fieri prohibeas, et neminem unquam infestes aut noceas. Haec, frater, ad reliquorum fratrum notitiam tua faciat sanctitas pervenire, ut omnes haec mala caveant. Et sicut generaliter tam ab ipso Domino, quam a sanctis et reliquis apostolicis viris, et caeteris Patribus, sunt prohibita, ita generaliter ab omnibus custodiantur. Bene valere (24) beatitudinem tuam semper optamus, et sacris virtutibus proficere te desideramus, frater charissime atque amantissime. Data undecimo kalendas junii, Maximo (25) et Decio viris clarissimis consulibus.