# Epistolae 1.2

Pope Cornelius, Epistolae, Anno Chr. Ccli. Epistola Prima (1). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/1.2

II. Ac ne eorum furens audacia unquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere, et catholicae Ecclesiae corpus unum scindere ac laniare nituntur; ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suae et erroris scissis sibi quaerant comites. Quibus semel responsum dedimus, nec mandare desistemus, ut perniciosa dissensione et concertatione deposita impietatem esse sciant, matrem deserere: et agnoscant atque intelligant, episcopo semel facto, et collegarum ac plebis testimonio et judicio comprobato alium constitui nullo modo posse: proinde si pacifice sibi ac fideliter consuluisse, si se assertores Evangelii et Christi esse confitentur, prius ad Ecclesiam revertantur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
