Latin
10.764.33 to 10.764.35
Pope Cornelius, Epistolae 10.764.33-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quod me scripsisse, de eorum rescripto (95) poteris noscere: nam in epistola sua ita posuerunt: «Quanquam nobis (96) in tam ingenti negotio placeat quod ut te ipse tractasti, prius esse Ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem. »Additum est (97), etiam Novatiano tunc scribente, et quod scripserat sua voce recitante, et presbytero Moyse tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente ut lapsis (98) infirmis et in exitu constitutis pax daretur. Quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam Ecclesiis omnibus et universis fratribus perlatae sunt.