# Epistolae 10.767.1-12

Pope Cornelius, Epistolae, 10.767.1 to 10.767.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.1

VI. Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum convenimus, et Scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur; ne plus desperatione deficerent, et eo quod sibi Ecclesia cluderetur, secuti saeculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu poenitentia, et rogaretur dolenter paterna clementia, et examinarentur causae et voluntates et necessitates singulorum, secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita (99) conscripta sunt. Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbatur (1), etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum: qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio (2), in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit (3). VII. De quo tibi necesse nunc fuit scribere: ut scias me nihil leviter egisse; sed secundum quod litteris meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, et nemini quidem e lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam, sed et coronam lapsus acciperet: postea tamen, sicut collegii concordia et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, et saluti multorum providendum putasse; et nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis multa multorum vocibus ventilentur, et mendacia adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique jactentur. Sed te oportet, ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotum, non quid maligni atque apostatae dicant, facile suscipere; sed quid collegae tui modesti et graves viri faciant de vitae et disciplinae nostae exploratione (4) perpendere.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
