Latin
10.767.13 to 10.767.24
Pope Cornelius, Epistolae 10.767.13-24
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Venio jam nunc, frater charissime, ad personam Cornelii collegae nostri: ut Cornelium nobiscum verius noveris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei judicio qui episcopum fecit: et coepiscoporum testimonio, quorum numerus universus per totum mundum concordi unanimitate consensit. Nam quod Cornelium charissimum nostrum Deo et Christo et Ecclesiae ejus, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito pervenit; sed per omnia Ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. Tum deinde episcopatum ipsum nec postulavi, nec voluit, nec, ut caeteri quos arrogantiae et superbiae suae tumor inflat, invasit: sed quietus alias (5) et modestus, et quales esse consueverunt qui ad hunc locum divinitus eliguntur, pro pudore virginalis conscientiae (6) suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae verecundiae, non, ut quidam, vim fecit ut episcopus fieret; sed ipse vim passus est (7) ut episcopatum coactus exciperet. Et factus est episcopus a plurimis collegis (8) nostris, qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suo praedicationis illustres de ejus ordinatione miserunt. Factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio (9), de clericorum pene omnium testimonio (10), de plebis quae tunc adfuit suffragio (11), et de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum collegio (12): cum nemo ante se factus esset. cum Fabiani locus (13), id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret. Quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem (14), qui Ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans, et sibi plurimum vindicans, profanus est, alienus est (15), foris est (16). Et cum post primum secundus esse non possit (17), quisquis post unum qui solus esse debeat factus est, non jam secundus ille, sed nullus est.