# Epistolae 10.767.135-139

Pope Cornelius, Epistolae, 10.767.135 to 10.767.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.767.135

Non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit, aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. Floret Ecclesia tot virginibus coronata, et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae servat, nec quia adultero poenitentia et venia laxatur, continentiae vigor frangitur. Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde (48) donec solvat novissimum quadrantem (Matth. V), aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem (I Cor. III), aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in diem (49) judicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
