# Epistolae 10.787.17-31

Pope Cornelius, Epistolae, 10.787.17 to 10.787.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.17

XV, 7). Nam cum scriptum sit, Deus mortem non fecit, nec delectatur (56) in perditione vivorum (Sap. I, 13), utique qui neminem vult perire cupit peccatores poenitentiam agere et per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo et per Joel prophetam clamat et dicit (Joel II, 12): Et nunc haec dicit Dominus Deus vester: Revertimini ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis et qui sententiam flectat, adversus malitiam (57) irrogatam (Joel. II, 12, 13). In Psalmis etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul atque parcentis, punientis ut corrigat, et cum correxerit reservantis (58). Visitabo, inquit, in virga (59) facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab cis (Psal. LXXXVIII, 33, 34). XXIII. Dominus quoque in Evangelio suo pietatem Dei Patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi porrigat? Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona poscentibus eum (Matth. VII, 9 11)? Comparat hic Dominus carnalem patrem et Dei Patris aeternam largamque pietatem, quod si iste in terris nequam pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si tamen eumdem postmodum viderit reformatum et depositis prioris vitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum, et gaudet et gratulatur, et susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exsultationis amplecitur, quanto magis unus ille et verus Pater bonus, misericors, et pius, imo ipse bonitas (60) et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum, nec jam poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
