Latin
10.787.32 to 10.787.42
Pope Cornelius, Epistolae 10.787.32-42
Unproofread scanNot analysed yet
Unde Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes (Matth. V), quia qui plangit misericordiam provocat; qui pervicax et superbus est, iram sibi et poenam judicii venientis exaggerat. Et idcirco, frater charissime, poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde e… manifesta lamentationis suae professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate atque in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non delicti poenitentia, sed mortis urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit esse moriturum. XXIV. Quod vero ad Novatiani personam pertinet, frater charissime, de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscunque est, Christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Jactet se licet et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet, qui nec fraternam charitatem nec Ecclesiasticam unitatem tenuit, etiam quod prius fuerat amisit. Nisi si episcopus tibi videtur qui episcopo in Ecclesia a sedecim (61) coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus (62) episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique conjunctam catholicae Ecclesiae unitatem humanam conetur Ecclesiam facere, et per plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque jam pridem per omnes provincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseud…episcopos audeat. Quasi possit aut totum orbem novi conatus obstinatione peragrare aut Ecclesiastici corporis compaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia fervere (63), incrementa vero habere non posse nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere, episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab Ecclesiae unitate descisceret, quando Apostolus admoneat ut invicem nosmentipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes.