# Epistolae 10.787.43-57

Pope Cornelius, Epistolae, 10.787.43 to 10.787.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/10.787.43

XIV, 2, 3). Qui ergo nec unitatem spiritus nec conjunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pacem. XXV. Tum deinde quantus arrogantiae tumor(64) est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis aut audeat aut facere se posse credat quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere (Matth. XIII), aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cum que Apostolus dicat: In domo autem magna non solum vasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 20), aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere, abjicere, damnare, quando non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga frangantur (Psal. II). XXVI. Aut si se cordis et renis scrutatorem constituit et judicem, per omnia aequaliter judicet; et cum sciat scriptum esse: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V 14), fraudatores (65) et moechos a latere atque a comitatu suo separet, quando multo et gravior et pejor sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificaverit, errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloacam et coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus et Dei templum detestabili colluvione violaverit, sicut Apostolus dicit: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem moechatur (66). in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Quibus tamen et ipsis poenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum Apostolum dicentem: Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus (67)(I Cor.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
