Latin
10.787.58 to 10.787.73
Pope Cornelius, Epistolae 10.787.58-73
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 20, 21). XXVII. Nec sibi (68) in hoc novi haeretici blandiantur quod se dicant idololatris (69) non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores, qui teneantur idololatriae crimine, secundum Apstolum dicentem: Hoc enim scitote intelligentes quia omnis fornicator aut immundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Et iterum: Mortificate itaque membra vestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6). Nam cum corpora nostra membra sint Christi, et singuli simus templum Dei, quisquis adulterio templum Dei violat, Deum violat; et qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis et idolis servit. Neque enim mala facta da sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu et de immundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo servire compellunt. Ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum (70) dicunt et idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua asseveratione contendunt, excusari secundum suam vocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos et fraudatores, quibus illi communicant, idololatras esse. Nobis autem secundum fidem nostram et divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unumquemque in peccato suo ipsum teneri (71) nec posse alterum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: Justitia justi super eum erit, et scelus scelerati super eum erit (Ezech. XVIII, 20). Et iterum: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus. Unusquique in peccato suo morietur (Deut. XXXIV, 16). Quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus a fructu satisfactionis et spe pacis arcendum, cum sciamus juxta Scripturarum divinarum fidem, auctore et hortatore ipso Deo, et ad agendam poenitentiam peccatores redigi, et veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.