Latin
10.787.89 to 10.787.93
Pope Cornelius, Epistolae 10.787.89-93
Unproofread scanNot analysed yet
Apostatae vero et desertores, vel adversarii et hostes et Christi Ecclesiam dissipantes, nec si occisi (76) pro nomine foris fuerint, admitti, secundum Apostolum, possunt ad Ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec Ecclesiae tenuerunt unitatem. XXX. Haec interim, frater charissime, pauca de multis quantum potui breviter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem, et te magis ac magis collegii et corporis nostri societati conjungerem. Si autem tibi veniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, plura in commune conferre et uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.