Latin
12.796.1 to 12.796.26
Pope Cornelius, Epistolae 12.796.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
S. CYPRIANI CARTHAGINENSIS EPISCOPI AD S. CORNELIUM PAPAM. (Erasm. 1, 5; Pamel. Rigalt. Βaluz. ,LV: Paris. LIV. Lips. ,Oxon. ,LIX; Constant. I, col. 172; Galland. ,III, p. 362.) DE QUINQUE PRESBYTERIS ET FORTUNATO PSEU- DOEPISCOPO. De duplici Cornelii epistola, prima qua Felicissimum et eos qui cum ipso venerant repulsos nuntiavit; altera, qua se minis eorumdem motum litteras quas attulerant accepisse significabat. Episcopum malorum metu ab ecclesiastica disciplina tuenda deterreri non debere. Tum Cyprianus sese legitimum episcopum, Fortunatum vero a quinque episcopis, quorum tres damnati, quartus ab episcopo damnato, in haeresi ordinatus, postremus in persecutione lapsus fuerat, ac paucis sibi male consciis in episcopum cooptatum esse enarrat. Hinc asseclarum Fortunati circa lapsos quae doctrina sit, quo pacto cum iis communicare non desinant, ac poenitentiae agendae intercedant, graphice exponit. Frustra eos Romam, ut pseudoepiscopi a se creati confirmationem petant, contendere. Ibi causam audiendam esse decernunt Afri, ubi crimen admissum est. Quanta facilitate ac benignitate suscipiat Cyprianus ad Ecclesiam redeuntes. I. Legi litteras tuas, frater charissime, quas per Satyrum fratrem nostrum acolythum (78) misisti, et dilectionis fraternae, et ecclesiasticae disciplinae, et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti Felicissimum (79) hostem Christi non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima et gravissima abstentum (80), et non tantum mea sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum, rejectum a te illic esse, et cum venisset stipatus caterva et factione desperatorum, vigore pleno, quo episcopos (81) agere oportet, pulsum de Ecclesia esse: de qua jam pridem cum sui similibus, Dei majestate et Christi Domini et judicis nostri severitate, depulsus est; ne schismatis et dissidii auctor, ne pecuniae commissae sibi fraudator, ne stuprator virginum, ne matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor ultra adhuc sponsam Christi incorruptam, sanctam, pudicam, praesentiae suae dedecore et impudica atque incesta contagione violaret.