Latin
12.796.155 to 12.796.168
Pope Cornelius, Epistolae 12.796.155-168
Unproofread scanNot analysed yet
Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). VIII. Quod ad nos attinet, conscientiae nostrae convenit, frater charissime, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat. Si autem quis ultro et crimine suo perierit, et poenitentiam agere atque ad Ecclesiam redire noluerit, nos in die judicii inculpatos futuros, qui consulimus sanitati, illos in poenis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. Nec movere nos debent convicia perditorum, quominus a via recta et a certa regula non recedamus, quando et Apostolus instruat, dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat, I, 10). Interest utrum quis homines promereri, an Deum cupiat. Si hominibus placetur, Dominus offenditur: si vero id enitimur et elaboramus ut possimus Deo placere, et convicia et maledicta debemus humana contemnere. IX. Quod autem tibi de Fortunato (11) isto pseudoepiscopo, a paucis et inveteratis haereticis constituto, non statim scripsi, frater charissime, non ea res erat, quae in notitiam tuam deberet per nos festinato statim quasi magna aut metuenda perferri; maxime quando et Fortunati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris jam pridem de Ecclesia profugis (12), et sententia coepiscoporum nostrorum, multorum et gravissimorum virorum nuper abstentis; qui super hac re priore anno ad te litteras fecerunt: item Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui et ipse in iisdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem litteris continetur: qui non tantum ab iis istic abstentus, sed et abs te illic nuper de Ecclesia pulsus est. Cum haec in notitia tua esse confiderem, et pro certo haerere memoriae· et disciplinae tuae scirem: necessarium non putavi, celeriter et urgenter haereticorum tibi ineptias nuntiandas. Neque enim ad catholicae Ecclesiae majestatem pariter ac dignitatem pertinere debet, quid apud se haereticorum et schismaticorum moliatur audacia.