Latin
12.796.193 to 12.796.210
Pope Cornelius, Epistolae 12.796.193-210
Unproofread scanNot analysed yet
cum considerandum sit nobis, quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat, quam pudor loqui: et ne videar provocatus maledicta potius, quam crimina et peccata congerere. Taceo itaque de iraudibus Ecclesiae factis, conjurationes et adulteria (21), et varia deliciorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea, nec hominum, sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum; quod a primo statim persecutionis dic, cum recentia delinquentium facinora ferverent, et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsae lapsorum atque ora fumarent, communicare cum lapsis et poenitentiae agendae intercedere non destiterunt. Clamat Deus: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20). Et Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit, negabo illum (22) (Matth. X, 33). Et alio loco indignatio et ira divna non tacet, dicens: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia: snper haee non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6): Et intercedunt ne rogetur Deus, qui indignari se ipse testatur. Intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus; qui negantem se negare profitetur. XIII. Nos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso litteras misimus, nec auditi sumus, concilio frequenter acto, non consensione tantum nostra, sed et comminatione decrevimus (23). ut poenitentiam fratres agerent, ut poenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret: et illi contra Deum sacrilegi, contra sacerdotes (24) Dei impio furore temerarii, de Ecclesia recedentes, et contra Ecclesiam parricidalia arma tollentes, elaborant ut opus suum diaboli malitia consummet (25), nec vulneratos (26) divina clementia in Ecclesia sua curet; miserorum poenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat; ne Christum Dominum suum, qui Christianus esse vel erubuit ante, vel timuit (27), postnodum quaerat, ne ad Ecclesiam qui de Ecclesia recesserat, redeat. Datur opera, ne satisfactionibus et lamentationibus (28) justis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur.