# Epistolae 12.796.253-266

Pope Cornelius, Epistolae, 12.796.253 to 12.796.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.253

videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut, animi dolore sopito, recipiendis malis curandisque consentiant. Namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur, quoties inemendabiles et protervi, et vel adulteriis vel sacrificiis contaminati, et post haec adhuc insuper et superbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant. Vix plebi persuadeo, imo extorqueo, ut tales patiantur admitti: et Justior factus est fraternitatis dolor ex eo, quod unus atque alius, obnitente plebe et contradicente, mea tamen facilitate suscepti, pejores exstiterunt quam prius fuerant, nec fidem poenitentiae servare potuerunt, quia nec cum vera poenitentia venerant. XVI. De istis vero quid dicam, qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo navigaverunt, legati a Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te litteras afferentes, quam est et ipse, cujus litteras ferunt, falsus; quam est ejus peccatorum multiplex conscientia, quam exsecrabilis vita, quam turpis: ut et si in Ecclesia essent, ejici tales de Ecclesia debuissent? Denique quia conscientiam suam norunt, nec audent venire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed foris p r provinciam circum veniendis fratribus et spoliandis pererrant: et omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad vos navigant. Neque enim illis potest frons esse ad nos accedendi, aut apud nos consistendi; cum sint acerbissima et gravissima crimina, quae eis a fratribus ingerantur. Si judicium nostrum voluerint experiri, veniant. Denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum: nec Ecclesia istic cuiquam cluditur, nec episcopus · alicui denegatur; patientia et facilitas et humanitas nostra venientibus praesto est. Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones nostros intra Christi castra et Dei Patris domicilia concludi: remitto omnia, multa dissimulo, studio et voto colligendae fraternitatis (62), etiam quae in Deum commissa sunt non pleno judicio religionis examino, delictis plus quam oportet remittendis pene ipse delinquo: amplector prompta et plena dilectione cum poenitentia (63) revertentes, peccatum suum satisfactione humili et simplici confitentes.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
