# Epistolae 12.796.27-47

Pope Cornelius, Epistolae, 12.796.27 to 12.796.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/12.796.27

II. Sed enim lecta alia epistola tua, frater, quam primis litteris subjunxisti, satis miratus sum: cum animadvertissem (82), te minis ac terroribus eorum, qui venerant, aliquantum esse commotum; cum te, secundum quod scripsisti, aggressi essent, cum summa desperatione comminantes, quod si litteras quas (83) attulerant, non accepisses, publice eas recitarent, et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent. Quod si ita res est, frater charissime, ut nequissimorum timeatur audacia, et quod mali jure atque aequitate non possunt, temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus vigore et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec Christiani ultra nut durare aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus. Nam et Gentiles et Judaei minantur, et haeretici atque omnes, quorum pectora et mentes diabolus obsedit, venenatam rabiem suam quotidie furiosa voce testantur: non tamen idcirco cedendum est, quia minantur; aut ideo adversarius inimicus major a Christo, quia tantum sibi vindicat et assumit in saeculo. Manere apud nos debet, frater charissime, fidei robur immobile; et stabilis atque inconcussa virtus contra omnes incursus atque impetus oblatrantium fluctuum, velut petrae objacentis fortitudine et mole, debet obsistere. Nec interest unde episcopo aut terror aut periculum veniat; qui terroribus et periculis vivit obnoxius, et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. Neque enim solas Gentilium vel Judaeorum minas cogitare et spectare debemus; cum videamus, ipsum Dominum nostrum a fratribus esse detentum (84) (Marc. III, 21) et ab eo, quem inter apostolos ipse delegerat, proditum (Matth. XXVI, 14); inter initia quoque mundi Abel justum nonnisi frater occiderit (85) (Gen. IV, 8); et Jacob fugientem persecutus sit frater infestus (Gen. XXVII, 41); et Joseph venumdatus sit a fratribus (86) (Gen. XXXVII, 23); in Evangelio etiam legamus esse praedictum, magis domesticos inimicos futuros (Matth.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
