Latin
13.830.1 to 13.830.36
Pope Cornelius, Epistolae 13.830.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
SANCTI CYPRIANI AD S. CORNELIUM PAPAM. (Erasm. I. 1; Pamel. Rigalt. BALUZ. LVII; Paris. 56; Ceustant I, col. 190; Galland. III, p. 360.) ARGUMENTUM. Cyprianus Cornelio gratulatus quod forti confessione populo suo ad confitendum sese ducem praebuerit. in Romanorum t…udes excurrit. Tum adversam Novatiani sortem persiringit. Demum ad proximum aqonuem ani sese praeparare mutuo debeant exponit. CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM. I. Cognovimus, frater charissime (81), fidei ac virtutis vestrae testimonia gloriosa: et confessionis vestrae bonorem sic exsultanter accepimus, ut in meritis ac laudibus vestris uos quoque participes et socios computemus. Nam cum nobis et Ecclesia una sit, et meus juncta, et individua concordia; quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tanquam in suis propriis gratuletur? aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? Exprimi satis non potest, quanta istic exsultatio fuerit et quanta laetitia, cum de vobis prospera et fortia comperissemus, ducem te illic confessionis fratribus exstitisse; sed et confessionem ducis de fratrum confessione (82) crevisse; ut dum praecedis ad gloriam, multos feceris gloriae: comites, et confossorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri: ut non inveniamus quid prius praedicare in vobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem, an ins parabilem fratrum charitatem. Virtus illic episcopi praecedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. Dum apud vos unus animus et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est. II. Claruit, frater charissime (83), fides quam de vobis beatus Apostolus praedicavit. Hanc laudem virtutis et roboris firmitatem jam tunc in spiritu praevidebat, et praeconio futurorum merita vestra contestans, dum parentes laudat, filios provocabat. Dum sic unanimes, dum sic fortes estis, magna et caeteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis. Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo jungi, in persecutione fratres a fratribus non separari;