Latin
Αnνο Christi Ccli. Epistola. Iii (33). Ejusdem Ad Eumdem
Pope Cornelius, Epistolae 3
Unproofread scanNot analysed yet
(Erasm. II, 9; Pamel. Rigalt. Baluz. XLIII, Paris. XLII, Lips. Coustant. p. 130, Galland. III, 335.) ARGUMENTUM. —De litteris quas ad confessores a Novatiano ac Novato seductos fecit. CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM. Et religiosum vobis (34) et necessarium existimavi, frater charissime, ad confessores (35) qui illic sunt, et Novatiani ac Novati obstinatione et pravitate seducti de Ecclesia recesserunt, litteras breves facere, quibus eos pro affectione mutua convenirem, ut ad Matrem suam, id est Ecclesiam catholicam, revertantur. Quas litteras tibi a Mettio (36) hypodiacono legi prius mandavi, ne quis aliud me scripsisse fingeret, quam quod meis litteris continetur. Mandavi tamen eidem Mettio a me ad vos misso, ut de tuo arbitrio rem gerat, et si easdem litteras (37) confessoribus putaveris esse reddendas, tunc eas tradat. Opto te, frater charissime, semper bene valere.