Latin
4.710.30 to 4.710.35
Pope Cornelius, Epistolae 4.710.30-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quod divinitus evenisse, et consilium nostrum providenter processisse gaudemus. IV. Sic enim nunc episcopatus tui et veritas pariter et dignitas apertissima luce et manifestissima et firmissima comprobatione fundata est, ut ex rescriptis collegarum nostrorum, qui ad nos litteras inde fecerunt, et ex relatione ac testimoniis coepiscoporum Pompeii et Stephani et Caldonii ac Fortunati (45), ordinationis tuae et origo necessaria, et ratio justa, et gloriosa quoque innocentia ab omnibus nosceretur. Quod ut simul cum caeteris quoque collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus, atque in catholicae Ecclesiae concordi unanimitate teneamus, perficiet divina dignatio; ut Dominus, qui sacerdotes sibi in Ecclesia sua eligere et constituere dignatur, electos quoque et constitutos sua voluntate atque opitulatione tueatur gubernantes inspirans, ac subministrans et ad improborum contumaciam frenandam vigorem, et ad lapsorum fovendam poenitentiam lenitatem. Opto te, frater charissime, semper bene valere.