Latin
Anno Christi Ccli. Epistola V
Pope Cornelius, Epistolae 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
ARGUMENTUM. —Quales sint quos Novatianus Carthaginem legatos denuo misit. CORNELIUS CYPRIANO (46) FRATRI SALUTEM. Ne quid minus ad poenam futuram hujus scelerati hominis (47) deesset; prostratus virtutibus Dei (48), cum Maximus et Longinus et Machaeus inde fuissent expulsi (49), denuo resurrexit; et sicuti prioribus litteris (50) tibi, quas per Augendum confessorem misi, significavi, puto Nicostratum et Novatum et Evaristum et Primum et Dionysium (51) illo jam pervenisse (52). Invigiletur ergo ut omnibus coepiscopis nostris et fratribus innotescat, Nicostratum multorum criminum reum, et non solum patronae suae (53) carnali, cujus rationes gessit, fraudes et rapinas fecisse, verum etiam quod est illi ad perpetuam poenam reservatum, ecclesiae deposita (54) non modica abstulisse; Evaristum vero auctorem schismatis (55) fuisse, et successorem plebi (56), cui ante praefuerat (57), Zetum in locum ejus episcopum esse constitutum. Majora vero et graviora hic designavit (58) malitia et inexplebili pravitate sua, quam quae illic apud suos semper exercuit, ut scias quales duces et protectores iste schismaticus et haereticus lateri suo semper junctos habeat (59).