Latin
Letter 6
Pope Cornelius, Epistolae 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
SANCTI CORNELII PAPAE AD CYPRIANUM CARTHACINENSEM EPISCOPUM. ARGUMENTUM. —Qui confessores Maximus presbyter, Urbanus et Sidonius ejurarint schisma, et in Ecclesia catholica suscepti sint. CORNELIUS CYPRIANO FRATRI SALUTEM (60). I. Quantam sollicitudinem et anxietatem sustinuimus (61) de iis confessoribus (62), qui dolo et malitia hominis callidi et veteratoris fuerant circumventi, et pene decepti, et ab Ecclesia alienati; tanta laetitia affecti sumus (63), et Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias egimus, cum ii (64), cognito suo errore, et intellecta hominis maligni, velut serpentis, astutia venenata, ad Ecclesiam, unde exierant, sicuti ipsi ex uno corde profitentur, simplici voluntate venerunt. Et primo quidem fratres nostri probatae fidei, amantes pacem, unitatem optantes, tumorem illum horum mollitum jam annuntiabant (65): fides tamen non idonea (66) ut facile nobis credere daretur, illos penitus esse mutatos. Postea vero Urbanus et Sidonius confessores ad presbyteros nostros venerunt, affirmantes Maximum (67) confessorem et presbyterum secum pariter cupere. in Ecclesiam redire: sed quoniam multa praecesserant ab eis designata (68), quae tu quoque a coepiscopis nostris (69) et litteris meis cognovisti, ut non temere eis fides haberetur; ex ipsorum ore et confessione, ista, quae per legationem mandaverant, placuit audiri. Qui cum venissent, et a presbyteris quae gesserant exigerentur (70), novissime quod per omnes ecclesias litterae calumniis et maledictis plenae eorum nomine frequentes missae fuissent, et pene omnes Ecclesias perturbassent, circumventos se esse affirmaverunt, neque in istis litteris quid inesset scisse: tantummodo circumductos se commisisse quoque schismatica, et haeresis auctores fuisse (71), ut paterentur ei manus quasi in episcopum imponi (72) Qui, cum haec et caetera fuissent exprobrata, ut abolerentur et de memoria tollerentur deprecati sunt.