# Epistolae 6.3

Pope Cornelius, Epistolae, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/6.3

II. Omni igitur actu ad me perlato placuit contrahi presbyterium (73) (adfuerunt etiam episcopi quinque, qui et hodie praesentes fuerunt), ut firmato consilio, quid circa personam eorum (74) observari deberet, consensu omnium statueretur. Et ut motum omnium et consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestri perferri, quas et subjectas leges. His ita gestis in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius (75), et plerique fratres qui eis …e adjunxerant, (76) summis precibus desiderantes, ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum et purum jam Deo exhiberent, sequentes evangelicam vocem dicentem, beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes et palabundos jam diu viderant et dolebant Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est (77). Una vox erat omnium gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentes, complectentes eos quasi hodie (78) poena carceris fuissent liberati. Et ut ipsorum propria verba designem: « Nos, inquiunt, Cornelium « episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae (79) electum a Deo (80) omnipotente et Christo Domino nostro scimus. Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus (81), circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa (82). Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico et haeretico (83) homine habuisse; sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Nec enim ignoramus unum Deum esse, unum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum, unum episcopum (84) in catholica Ecclesia (85) « esse debere. » Ista eorum professione non moveremur (86); ut quod apud potestatem saeculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent? Quapropter Maximum presbyterum locum suum agnoscere (87) jussimus: caeteros cum ingenii populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti (88) in cujus potestate sunt omnia reservata.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
