Latin
Letter 6
Pope Cornelius, Epistolae 6.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Haec igitur, frater, eadem hora, eodem momento, ad te, scripta (89), transmisimus, et Nicephorum acolythum descendere ad navigandum festinantem (90), de statione ad vos statim dimisi; ut nulla procrastinatione habita, velut praesens in isto clero et in isto populi coetu (91), Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias ageres Credimus autem fore, quin imo jam pro certo confidimus, caeteros quoque, qui in hoc errore sunt constituti, in Ecclesiam brevi reversuros, cum auctores (92) suos viderint nobiscum agere. Has litteras puto te debere, frater, et ad caeteras Ecclesias mittere: ut omnes sciant schismatici hujus et haeretici dolum et praevaricationem de die in diem evacuari. Bene vale, frater charissime 72.