Latin
Letter 7
Pope Cornelius, Epistolae 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM. I. Et cum diligentia (93) et cum dilectione fecisti, frater charissime, festinato ad nos mittendo Nicephorum acolythum, qui nobis et de confessoribus regressis gloriosam laetitiam nuntiaret, et adversus Novatiani et Novati (94) novas et perniciosas ad impugnandam Christi Ecclesiam machinas plenissime instrueret. Nam cum pridie istic (95) venisset haereticae pravitatis nocens factio (96), ipsa jam perdita, et alios, qui sibi consenserint perditura, postero die Nicephorus cum vestris litteris supervenit. Quibus et didicimus, et docere atque instruere caeteros coepimus, Evaristum de episcopo (97) jam nec laicum remansisse, cathedrae et plebis extorrem, et de Ecclesia Christi exsulem, per alias longe provincias oberrare, et ipsum veritatis ac fidei naufragum factum, circa quosdam sui similes paria naufragia concitare: Nicostratum vero, diaconio sanctae administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis, et viduarum ac pupillorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam conscientia rapinarum et criminum nefandorum illinc (98) ab urbe fugisse. Et nunc Ecclesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem mutare regionem, confessorem se ultra jactat et praedicat; cum Christi confessor nec dici nec esse jam possit, qui Ecclesiam Christi negavit. Nam cum Paulus apostolus dicat: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (99); et erunt duo in carnem unam; sacramentum istud magnum est, ego autem dico, in Christum et in Ecclesiam (Ephes. v, 31); cum hoc, inquam, beatus Apostolus dicat et Christi (1) pariter atque Ecclesiae unitatem individuis nexibus cohaerentem sancta sua voce testetur, quomodo potest esse cum Christo, qui cum sponsa Christi atque in ejus Ecclesia non est? aut quomodo assumit sibi regendae aut gubernandae Ecclesiae curam, qui spoliavit et fraudavit Ecclesiam Christi?