# Epistolae 7.5

Pope Cornelius, Epistolae, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/7.5

IV. Circa caeteros autem fratres elaboramus, quos ab eo circumventos dolemus, ut veteratoris (12) perniciosum latus fugiant, ut lethales laqueos sollicitantis evadant, ut de qua ille pelli divinitus meruit, Ecclesiam repetant, quos quidem, Domino adjuvante, per ejus misericordiam regredi posse confidimus: neque enim potest perire, nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in Evangelio suo dicat: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelesis, eradicabitur (Matth., XV, 13). Qui plantatus non est in praeceptis Dei Patris et monitis, solus poterit de Ecclesia illa discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere. Caeteros vero nobiscum adunabit Dei Patris misericordia, et Christi Domini nostri indulgentia, et nostra patientia. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
