Latin
Letter 8
Pope Cornelius, Epistolae 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
S. CYPRIANI CARTHAGINESIS EPISCOPI AD CORNELIUM PAPAM. (Erasm. II, Pamel. Rigalt. Baluz. XLVII, Oxon. Lips. li, Paris, xlvi. Coustant. i, 113. Galland. iii, 340.) De Confessorum ad Ecclesiam reditu gratulatur. Quantum is reditus Ecclesiae catholicae conferat. CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM. I. Et egisse nos et agere, frater charissime maximas gratias sine cessatione profitemur Deo Patri omnipotenti et Christo ejus Domino et Deo nostro Salvatori (13), quod sic Ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus et sanctitas non jugiter (14), nec in totum perfidiae et haereticae pravitatis obstinatione vitietur (15). Legimus enim litteras vestras, et voti communis amplissimum gaudium exsultanter excepimus, Maximum presbyterum et Urbanum confessores cum Sidonio et Macario ad Ecclesiam Catholicam regressos esse, id est errore deposito, et schismatico, imo haeretico furore dese…to, unitatis ac veritatis domicilium fideli sanitate (16) repetisse; ut unde ad gloriam (17) processerant, illuc gloriosi redirent; nequi Christum confessi essent, Christi postmodum castra desererent, nec tentarent (18) charitatis (19) atque unitatis fidem, qui victi robore et virtute non fuerant. Ecce incolumis et immaculata laudis integritas, ecce incorrupta et solida confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et Ecclesiae Catholicae impugnatores reliquisse. Merito illos revertentes summo, ut scribitis, gaudio et clerus et plebs et fraternitas (20) omnis excepit: quoniam in confessoribus gloriam suam conservantibus, et ad unitatem revertentibus, nemo non socium se et participem eorum gloriae computat.