# Epistolae 8.2

Pope Cornelius, Epistolae, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/8.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/8.2

II. Hujus diei (21) laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare. Nam cum istic ad litteras vestras, quas de eorum confessione misistis, laetatus sit omnis fratrum numerus, et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit; quid illic, ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? Cum enim Dominus in Evangelio suo dicat, esse summum gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc., XV, 7); quanto majus est gaudium et in terris pariter et in coelo (22) super Confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus, et redeundi viam caeteris exempli sui fide et probatione facientibus? Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quod sibi communicationem Confessorum sequi viderentur. Quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, et Ecclesia catholica una esse, nec scindi nec dividi posse monstrata est. Ne quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi; quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra Ecclesiam detineri. Opto te (23), frater charissime, semper bene valere.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
