Latin
9.751.1 to 9.751.25
Pope Cornelius, Epistolae 9.751.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
AD FABIUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM FRAGMENTA. ARGUMENTUM. —I. Quomodo confessores a Novatiano decepti fraudes ejus detexerint, et palam Ecclesiae notas fecerint. II. Contra omnes leges ordinatus episcopatum sibi arrogat. III. Cleri Romani populique multitudine a schismate non deterretur. IV. Urgente infirmitate in lecto perfusus seu baptizatus, minime consignatus est. V. Persecutionis tempore presbyterum se negare mavult, quam fratribus subvenire. VI. Praeter leges. clero ac plurimis de populo intercedentibus, per gratiam episcopi ad presbyterium provectus fuit. VII. Qui corpus et sanguinem Christi porrigens, singulos sibi jurare cogat. VIII. Eum ab omnibus deseri. I. Ut autem scias qualiter admirandus ille dignitatis episcopalis cupiditate incensus, et temerariam atque effrenatam illam ambitionem suam intra se tegens latuit, dum hoc vesaniae velamentum obtendit, quod Confessores ab initio secum habuisset, volo enarrare. Maximus nostrae Ecclesiae presbyter et Urbanus egregiam ex iterata confessione gloriam adepti, Sidonius quoque et Celerinus, vir qui cuncta tormentorum genera per Dei misericordiam fortissime sustinuit, et fortitudine fidei suae infirmitatem carnis roborans, adversarium penitus devicit: hi igitur viri cum cognovissent illum, et fraudem ejus ac versutiam, necnon perjuria et mendacia, atque a societate et communione abhorrentem ejus animum et lupinam consuetudinem deprehendissent, ad sanctam Ecclesiam reverterunt: cunctasque illius praestigias et flagitia, quae jam pridem intra se occultans reprimebat, praesentibus aliquot episcopis, ac presbyteris et laicis quam pluribus evulgarunt, ingemiscentes et dolentes, quod a fraudulenta et maligna illa bestia inducti, ad modicum tempus ab Ecclesia defecissent. Deinde post pauca ait: II. Vix credibile est, frater charissime, quantam in eo varietatem ac mutationem brevi temporis spatio factam conspexerimus. Nam egregius ille, qui tremendis quibusdam sacramentis fidem fecerat, sese episcopatum nequaquam concupiscere, repente episcopus tanquam ex machina aliqua in medium projectus apparet.