Latin
9.751.38 to 9.751.50
Pope Cornelius, Epistolae 9.751.38-50
Unproofread scanNot analysed yet
Num propterea quod ab initio vitam in Ecclesia exegerit, et multa pro ipsa certamina subierit, atque in multis magnisque periculis religio— nis causa fuerit? Minimo vero: quippe cui fidei suscipiendae occasio fuit Satanas in illum ingressus, ac diu in ipso commemoratus. Qui quidem, cum ei ab exorcistis subveniretur, in morbum gravissimum collapsus, ita ut jamjam moriturus existimaretur, in ipso lecto, in quo jacebat, perfusus fidem suscepit: si tamen homo hujuscemodi suscepisse dicendus est. Sed neque postquam liberatus est a morbo, reliqua percepit, quae secundum regulam Ecclesiae percipienda sunt, neque ab episcopo consignatus est. Hoc autem signaculo minime percepto, quomodo Spiritum sanctum potuit accipere? Et iterum aliquanto post dicit: V. Qui persecutionis tempore prae metu ac nimio vitae amore presbyterum se esse negavit. Admonitus enim ac rogatus a diaconis, ut e cubiculo in quo se ipsum incluserat egressus, fratribus succurreret, quantum presbytero liceret ac fas esset fratribus in periculo constitutis et auxilio indigentibus subvenire: tantum abfuit ut rogantibus diaconis morem gereret, quin potius indignabundus abiit ac discessit. Neque enim presbyterum se amplius velle esse respondit: sed alterius philosophiae amore ac studio teneri. Paucis autem transcursis, haec rursum adjungit dicens: VI. Nam praeclarus ille vir Ecclesiam Dei dereliquit, in qua post susceptam fidem presbyterio cohonestatus est per gratiam et indulgentiam episcopi, qui imponens ei manum ad presbyterii ordinem eum provexit. Intercedebat omnis clerus, et multi ex laicis, eo quod non liceret eum, qui quemadmodum et ille in lectulo urgente morbo perfusus fuisset, in clerum aliquem assumi. Verum rogavit episcopus ut eum unum ordinare sibi permitteretur.