# Epistolae 9.755

Pope Cornelius, Epistolae, Letter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/epistolae/9.755
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/epistolae/9.755

Deinde aliud adjungit facinus omnium, quae ab illo commissa sunt, longe gravissimum, ita dicens: VII. Etenim oblationibus factis portionem singulis dividens, dum eam tradit, miseros homines benedictionis loco jurare cogit, manus ejus qui portionem accepit, ambabus manibus suis comprehensas retinens, nec prius dimittens, quam jurati ista dixerint (ipsis enim utar illius verbis): Jura mihi per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, te nunquam partes meas deserturum, nec ad Cornelium amplius esse rediturum. Et miser homo non prius gustat, quam sibi ipse malum imprecatus sit. Et cum panem illum accipiens dicere debuisset, Amen; ejus loco dicit: Non revertar deinceps ad Cornelium. Et post alia rursum haec dicit: VIII. Jam vero scias illum nudatum ac desertum esse, fratribus cum quotidie derelinquentibus, et ad Ecclesiam redeuntibus. Quem etiam Moyses beatus martyr, egregio et admirando martyrio nuper apud nos perfunctus, dum adhuc superstes esset, audaciam et amentiam ejus perspectam habens, a communione sua separavit una cum quinque presbyteris, qui se pariter cum illo ab Ecclesia segregarant. De reliqua epistola Eusebius (Hist. lib VI, cap. 43) istud duntaxat summatim subnectit: IX. Sub finem autem epistolae catalogum texuit episcoporum, qui Romam convenientes, amentiam Novati (leg. Novatiani) condemnaverant, nomina quoque illorum et quam quisque regebat Ecclesiam ascribens. Eorum item, qui Romae quidem minime adfuerant, superiorum tamen sententiam suffragio suo approbaverant, vocabula et civitates, unde singuli litteras dederant accurate commemorat. Et haec quidem Cornelius Fabio Antiochensi episcopo per epistolam insinuavit.

---

Pope Cornelius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa002/stoa0100a.stoa002.opp-lat1.xml.
