Latin
2.8 to 2.9
Pope Damasus I, Addenda 2.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Lect. VIII. —Ad ejus quoque instantiam, Hieronymus psalterium juxta septuaginta interpretes emendavit, et per vigilias distinxit: cujus scriptis Damasus primus auctoritatem dedit. Tunc enim Biblia Hieronymi legi coepta sunt, cum prius septuaginta interpretum scripta, tantummodo in pretio essent. Tu. Lect. IX. —Ordinationes quinquies fecit, ex quibus presbyteros triginta et unum, diaconos undecim, episcopos per diversa loca numero sexaginta duos creavit. Mortuus est octogenarius, tertio idus Decembris: anno secundo Arcadii Angusti. Sepultus est in basilica sua, via Ardeatina, juxta matrem suam, et germanam, et cessavit pontificatus dies unum et triginta. Tu.