# Addenda 5.1

Pope Damasus I, Addenda, Quarumdam Abbatis Terribilini. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/addenda/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/addenda/5.1

SENTENTIARUM ANALTSIS. Ad carm. IX, de SS. AA. Catacumbis, non dubitat beatos Apostolos in iis aliquando habitasse, ut Damasus ait, id est collocatos fuisse: sed eo delatos conjicit ab ipso statim martyrio, atque ibi depositos, secus ac alii sentiunt qui B. Petrum ad Vaticani radices, B. vero Paulum in Ostiensi sepultum scribunt. A Catacumbis vero ad passionis locum translatos putat diu ante Cornelii et Xysti pontificatum, quia Caius Romanus presbyter, secundo nondum elapso saeculo. Apostolorum tropaea Christianorum religioni, in Vaticani, et in Ostiensi occurrisse scribit. Equidem questionem hanc, quam viri longe doctissimi vix hactenus extricarunt, non attingam. Hoc adjiciam dumtaxat, nullam perspicere me rationem posse, ob quam versiculus ille Damasianus, de quo in notis monui, exprimere non debeat mirabile illud factum. quod Gregorius Magnus narrat. Si quis igitur est, qui sic non sentiat, aliam eidem loco sententiam assignet, rogo, aeque aptam. Edicat etiam cui bono priori alio versiculo nos sic monuit:

---

Pope Damasus I, Addenda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa002/stoa0105.stoa002.opp-lat1.xml.
