# Addenda 6.2

Pope Damasus I, Addenda, Nunc Xpi Fuerat Chartaginis Anus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/addenda/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/addenda/6.2

Sic idem Damasus, carm. XX: Sanguine mutasti patriam, etc. Incola nunc Domini. Verosimilis conjectura, ac lectio, quae si retineatur Saturninus de quo agitur hoc carmine, idem ille erit, qui Romae detentus sub Decio fuerat, laudatus apud Cyprian. ep. 20, 21, ac deinde martyr. Observat praeterea in Martyrologio Hieronymi, ac Sacramentario Gelasiano ad III kal. Decembris Romae Thrasonis, coemeterio scilicet legi. Saturninum Chrysanthum et Dariam, Maurum, et alios LXXII. Cum igitur Damasus eos omnes laudasset beatos martyres, an illaudatos praeterisset illos LXXII? Quia vero facilis est in numeris exscribendis lapsus, hinc Vir clar. jure conjicit ad illos pertinere versiculos quos, num. 2, in Appendice retuli, eorumque Damasum ipsum auctorem esse.

---

Pope Damasus I, Addenda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa002/stoa0105.stoa002.opp-lat1.xml.
