# Addenda 6.4

Pope Damasus I, Addenda, Nunc Xpi Fuerat Chartaginis Anus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/addenda/6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/addenda/6.4

Ad Carm. XXXIII, de Sepulcro suo, scripserat Cyprianus epistol. 82 Ver. edit., Xystum in coemeterio animadversum, et cum eo diacones quatuor. Sic Baluzius et Vignolius ex mss. codicibus. Contra Fellus legit, et cum eodem Quartum; sigillatque Martyrologia, quod eidem Syxto plures socios adjungant, Felicem scilicet, sen Felicissimum, Agapitum, Donatianum, Faustinam, Praetextatum, aliosque: eaque lectio placuit etiam Ruinarto, et Castellano. Observat igitur vir accuratus priorem lectionem Damasi testimonio confirmari, plures Sixto comites attribuentis, quo etiam argumento post Baronium usi sunt Bollandiani ad diem 6 Angusti. Huic profecto sententiae major etiam vis ex eo accedit, quod Quarti hujus nullam ante Adonem et Usuardum mentionem fieri observarunt Florentinius et Sollerius. Quidquid igitur de illo sit, quod asseri pro certo potest, illud est, beatum illum pontificem non sine injuria, diuturna sociorum suorum possessione exspoliari posse, quos, ut ait Sacramentarium Leonianum dictum in ejus Missa, doctrinae suae filios ad eamdem gloriam promerendam incitabat: quamquam cum eodem viro clarissimo ex eorum numero excluserim Praetextatum, qui inspectis Martyrologiis caeteris at Sacramentariis, memoratur in Martyrologio Florentinii, non ut exprimat martyrem aliquem, sed celebre ab eo dictum coemeterium, in quo Martyrum illorum memoria agebatur. Qui vero, et quot fuerint Sixti in martyrio comites, disquirunt diligenter Bollandiani socii, quos si quis consulat, operae pretium fecerit.

---

Pope Damasus I, Addenda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa002/stoa0105.stoa002.opp-lat1.xml.
