# Diatribae Duae 1.1

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.1

De gestis Liberii exsulis. § I. Afferuntur coaevi scriptores de gestis Liberii exsulis, quos tantum futuros sibi judices proposuit auctor in hac celebri controversia. Mecum ipse constitueram, quamquam occasio sese obtulisset, ne quid sermonis istis de rebus agerem, quod illae extra institutum meum positae viderentur, ac ne rotam tam saepe versatam, inutili labore a me versari iterum diceretur. Verum consilium postea immutavi meum, quod videram tum Liberii haeresim ab Jansenianis, elapsis annis ad nauseam usque recantari adversus Catholicos, tum fuisse nuper nostrarum partium scriptorem historicum, qui eam pro re indubia habeat, tum denique quod legendo, et meditando observaverim quaestionem hanc deficientibus monumentis a viris caeteroquin doctissimis, dum quisque praeconceptae opinioni inservit, non tam explanari, quam implexam magis atque obscuriorem effici. Me igitur cum iis multis, qui hanc controversiam tractarunt, abripi passus sum; ne autem lectores meos nimium fatigarem, coaevis dumtaxat scriptoribus, quorum supersunt opera, eam dilucidare aggressus sum: quod tamen an successerit ex voto, ii dijudicent.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
