Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
§III. —Item Hilarii testimonia extendantur pro constituenda i a Liberio suscepta. Ex eadem igitur epistola, fidem illam praeterea a pluribus fratribus et coepiscopis tractatam, et expositam fuisse intelligimus. Hoc ipsum Hilarius confirmat, episcopos duos supra viginti enumerans huic conscribendae praesentes PERFIDIAM autem apud Sirmium descriptam, quam dicit Liberius catholicam a Demophilo sibi expositam, hi sunt qui conscripserunt: Narcissus, Theodorus, Basilius, Eudoxius, Demophilus, Cecropius, Silvanus, Ursacius, Valens, Evagrius, Hyrenius, Exuperantius, Terentianus, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marcus, Aetius, Julius, Severimus, Simplicius et Junior, omnes haeretici. Mss. codices a Baronio memorati alios etiam adfuisse indicant, at Sirmiensem secundam formulam tres duntaxat episcopos Ursacium scilicet, Valentem, et Germinium; si vero Potamium et Hosium addere placet, ad summum quinque conscripsisse constat: Hilarius profecto eos dumtaxat ubique exprimit, neque unquam plores: hoc ipsum praeterea eadem formula his verbis indicat: Cum nonnulla putaretur esse de fide disceptatio, diligenter omnia apud Sirmium tractata sunt et discussa, praesentibus sanctissimis fratribus et coepiscopis nostris, Valente, Ursacio et Germinio. Hanc itaque nec Hilarius eo loco exprimit, nec a Liberio susceptam exsecrari potuit, sed alteram.