# Diatribae Duae 1.18

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.18

Actis iisdem auctoritas accedit ex testimonio Hilarii, qui in tractatu contra Auxentium, eos omnes inter Arii Spiritus haeredes numerat, hunc vero silentio praeterit (c); atque hunc etiam omittunt Marcellinus et Faustinus presbyteri, cum Arianos alios recensent, qui Ariminensi eidem concilio praesentes fuerunt. Quid vero praeterea, quod decem illi episcopi, qui ad Imperatorem confecta synodo legati fuerant, ac Nicaeae in Thracia praevaricati deinde sunt, cum priora concilii acta rescinderent, ac communionem Ursacio, Valenti, Germinio, et Caio nominatim restituerent, eumdem Demophilum alto silentio praeterierunt? An vero gravius ille peccaverat, ut omni omnino venia apud ignaros illos episcopos indignus esse censeretur? Certum itaque ratumque sit Demophilum Ariminensi concilio non adfuisse. Quaeri tamen hoc loco posset, cur nulla in Seleuciensi etiam synodo, cui imperator Orientales omnes adesse jusserat, ejusdem mentio sit? An forte ab iis turbis abesse maluit? An potius inter illos centum et quinque Homoeusianos ab Hilario (d) memoratos, sed fugitans jurgiorum fuit? Utrumque fieri facile potuit, siquidem Basilius Magnus sic ilium animo affectum scribit: Constantinopolis dudum habet Demophilum, ac de illo quidem simulacrum quoddam recta fidei, et pietatis ab omnibus advenientibus summo consensu jactatur; adeo ut etiam dissidentes civitatis partes coaluerint in unum, atque ex vicinis nonnulli episcopi conjunctionem amplexi sint (e).

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
