# Diatribae Duae 1.19

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.19

Sed cor argumentis utimur in re manifesta non necessariis? Nam quae Demophili sententia fuerit, intelligimus ex fragmento quodam, quod ex ejus commentariis Philostorgius excepit, Suidas autem servavit, et ad nos transmisit. Ait itaque: Filius solius Patris voluntate genitus est, sine tempore, et sine medio, ut jussorum Patris minister sit et famulus (f), in ministerio dispensationis ac redemptionis scilicet, ut videtur iis explicare, quae subsequuntur verbis: haec enim, si conferas cum prolixa Antiochena formula, seu cum Sirmiensi contra Photinum synodo (g), unam eamdemque sententiam utrobique expressam videas, Filium scilicet genitum sola voluntate Patris, sine tempore, sine medio, ut Patri obsequeretur ac minister esset, Patrem vero non substantia tantum, sed et auctoritate Patrem, quam porro auctoritatem sic explicavit Hilarius, ut nihil aequalitati detraheret, quia pietatis subjectio non est essentiae diminutio, nec religionis officium degenerem fecit naturam (h). Hinc idem Philostorgius Demophilum ipsum, ut solet omnes a sua secta alienos, carpit, quod lutulentus flueret, quod omnia atque ecclesiastica potissimum dogmata confunderet, misceretque, ac denique, quod Eunomianis gravissime infensus gravissimis eos matis affecerit (i). Hoc vero testimonium, cum apertissimum et decretorium sit, nemo jure dubitaverit, quin Demophilus Semiarianus perpetuo fuerit, ac quin praeterea illam, quam sincere profitebatur, fidem Liberio exsuli exposuerit.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
