Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Principio quin Liberius papa in exsilio positus Sirmiensem fidem susceperit, nemo dubitaverit, qui ejus ad Orientales epistolam legat: neque enim is sum ego, qui eam repugnantibus tot saeculis postulare falsi ac inter Arianorum commenta rejicere prorsus audeam: an vero voluntatem verbo tenus expressam, an potius subscriptione aliqua etiam sua jam confirmatam, Liberius eo loco explicet, prout etiam. quaenam Sirmiensis ea fides sit, de qua ille loquitur, dicam postea. Nunc breviter monuisse satis sit, Sirmiensem fidem triplicem esse, ut triplex est formula seu ecthesis, quae in ea urbe procusa et promulgata est; prima scilicet, cum Photinus ab Orientalibus damnatus, et Sirmiensi episcopatu atque ipsa urbe pulsus est: altera, quae ab Ursacio, Valente et Germinio conscripta posteriori tempore, atque Hosii etiam quamquam immerito et Potamii blasphemia dicta est: tertia denique, quae a Marco Arethusio die 21 Julii Hipatio et Eusebio coss. anno scilicet 359 dictata est, ac ob eam merito causam, ob ascriptos scilicet diem et consules, ab Athanasio in libro de Synodis risu excipitur.