# Diatribae Duae 1.3

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.3

Cum igitur quaerimus ex tribus illis fidei expositionibus quamnam susceperit, atque ex iis utri deinde subscripserit Liberius pontifex, si hujus aetatis Patres, qui hac de re agunt, Athanasium, Hilarium, Hieronymum consulamus, cum hi nullam ex iisdem formulis aperte designent, incertos nos relinquunt; Athanasius enim in historia Arianorum ad Monachos, sive epistola ad Solitarios haec scribit: Porro Liberius extorris factus post biennium denique fractus est; minisque mortis perterritus subscripsit: tum illum ut purget, slatim haec addit: Verum ea ipsa re comprobatur cum violentia eorum, tum Liberti in haeresim illam odium, ejusque pro Athanasio suffragium, quamdiu scilicet libere, arbitrioque suo agere licuit: nam quae tormentorum vi praeter priorem sententiam eliciuntur, ea non reformidantium, sed vexantium sunt placita (a).

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
