# Diatribae Duae 1.33

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.33

Quae itaque hactenus dicta, et disputata a me sunt, cum quae suscepta a Liberio fides fuerit, ostendunt, tum vero totam rerum gestarum seriem facile jam pervidendam offerunt. Basilius igitur, confecta Ancyrana synodo, ac Paschalibus forte diebus, ad imperatorem profectus est Sirmii agentem; eoque, ut dixi, pervenire facile potuit ineunte Maio: res illum suas pari celeritate, ac felicitate confecisse ex Hilario et Sozomeno scimus: nam Sirmiensis blasphemia abrogata et Antiochena in Encaeniis fides iterum confirmata est; Ursacius praeterea et Valens ejusdem blasphemiae auctores ignorantiam professi, revocarunt, quod fecerant, Antiochenae et Ancyranae ecthesi subscribere coacti: Eudoxius et Aetius, aliique manifesti ejus impietatis sectatores exsules facti: Basiliani denique victores universa loca peragrarunt, ut homoeusium sive Ancyranam fidem, quae eadem cum Sirmiensi est confirmarent (a). Nullus itaque dubito, quin litteras quaquaversus illico spargi curaverint, quibus episcopi omnes per Orientem, atque ii potissimum, qui Sirmiensem fidem profitebantur, ea de re certiores fierent, quos inter Demophilus merito numerandus est, quia non longe aberat, ac Sirmiensi eidem fidei conscribendae adfuerat, eamque ut vidimus, eum Semiarianis palam profitebatur. Haec vero omnia cum ille Liberio praesens narrasset, atque explicasset, obtinuit, ut ille exsilio fractos, et Urbis revisendae cupidus, ad Orientales scriberet, qui in comitatu erant, et rerum apud imperatorem potiebantur, Basilium scilicet, ut Nicephorus explicat, ejusque socios (b). Nec vero sententiam hanc meam evertere videtur, quod idem pontifex Ursacio etiam, et Valenti scripserit, Sirmiensis ejus blasphemiae auctoribus et assertoribus: cum enim istam tunc ii revocassent, et eamdem cum Basilio, caeterisque Semiarianis fidem profiteri coacti fuissent, nulla erat aperta ratio cor idem pontifex, qui Orientalibus scripserat, eorum Occidentalium etiam, quorum magna erat apud Constantium gratia, ac eadem tunc cum caeteris fides, communionem refugere debuisset. Hinc vero intelligis, cur in litteris ad Orientales scriptis, fidem sibi a Demophilo expositam se suscipere Liberius ait, hac vero de re nullum in aliis ad Ursacium ipsum, et Valentem et Germinium exaratis, verbum fecerit. Quis enim hinc non videat, cum idem Liberius eas litteras exararet, unam fuisse eorum omnium fidem, missamque proinde utramque epistolam, postquam Valens, Ursacius et Germinius Ancyranae synodi definitionibus subscripserant, nullaque inter eos, et Orientales exterior in sententiis discordia esse videbatur?

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
