Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero videndum a nobis est, quid Liberius egerit, postquam Sirmium accessit. Athanasius et Hilarius, ut dixi, nihil profecto exprimunt, quod nos ejus rei dilucide scientes faciat. Socrates de hujus pontificis lapsu nihil omnino attigit; siquidem Rufinus, quem sequitur plerumque, hac de re nihil certi compertum se habuisse scribit (c). Unus itaque Sozomenus superest, qui gestae tunc rei memoriam transmisit ad posteros, atque illam adeo descriptam accurate, ut omnem omnino pudorem exuisse oporteat, qui ejus hoc in facto auctoritatem sequi nolit. Illum itaque operae pretium est ut audiamus.