# Diatribae Duae 1.36

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.36

Vides itaque Liberium Basilii opera ab exsilio revocatum, postquam Sirmiensem fidem se recepisse scripserat: deinde vero, postquam eidem fidei cum Afris aliquot episcopis reipsa subscripsisset, Romam eundi, suamque recipiendi sedem potestate donatum. Cum autem ille, Anastasio teste, III non. Augusti Urbem ingressus sit, Sirmium accessisse debuit in Junio mense, rebusque eo jam labente confectis, Romano itineri se dedisse. Omnia vero, si sic accipias, sibi recte cohaerent: nam clandestina Ursacii, et Valentis formula, Basilio instante, abrogatur, ac Sirmiensis contra Photinum ecthesis iterum promulgatur Maio nondum provecto: Liberius non longe absens a Demophilo expositam suscipit idque Basilio Ancyrano, aliisque Orientalibus in comitatu positis denuntiat iis quas memoravi litteris. Ab exsilio itaque evocatur ad imperatorem, ac fidem, quam se suscepisse dixerat, scripto professus, ad sedem suam revertitur. Neque enim negaverit aliquis, quin haec omnia trimestri spatio fieri commode potuerint.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
