# Diatribae Duae 1.37

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.37

Caeterum non unus Sozomenus hujusce rei testis est; siquidem non obscuro Acacii Caesariensis testimonio confirmantur. Fuerat ille cum caeteris ex faece Ariana, qui Ustam a fide rejiciendam statuerant, depositus in Seleuciensi synodo a Semiarianis Usiae assertoribus: sed Acaciani paulo post fortiores, ut par referrent in latrocinali Constantinopolitano conventu, Semiarianorum duces sedibus expulerunt: quod cum jure fecisse videri vellent, ubi de Basilio Ancyrano agunt, has cum nonnullis aliis expresserunt causas, quod scilicet, Illyriis, Italis et Afris dissidii, et tumultus causa exstitisset, et eorum quae Ecclesiae Romanae contigerant, auctor fuerat (c). Cur igitur Illyriis, Italis et Afris dissidii, et tumultus causa ille fuisse dicatur, ego minime inquiram, quamquam inclinat animus, ut credam iis verbis exprimi studium illud, quo allaboraverat, ut iis in locis Ancyranae definitiones reciperentur, atque Anomoei damnarentur. Quaero itaque, siquidem hoc ad institutum pertinet, quaenam fuerant, quae Ecclesiae Romanae haud pridem contigerant atque eidem Basilio Acacius veluti auctori praecipuo, crimini vertit. Plerique rem, veluti in obscuro positam, intactam praetereunt: Tillemontius vero, cujus nihil diligentiam fugit, suspicatur hoc loco Felicis intrusionem indicari, atque ejus rei culpam in Basilium ab Acacio transferri (d). At cur Acacius Felicis ordinationem Basilio exprobrare potuit, cujus ipse Mediolani cum caeteris Arianis Constantium possidens (e), si Hieronymo credimus, auctor potissimum ac promotor fuerat? Ego vero miror, cur nullus unam illam, quae sese sponte offert, veram causam attigerit, eorumque verborum vim aperte explicuerit: iis enim haud obscure expressas intelligimus seditiones illas, ac forte etiam caedes, quas Socrates, ac Sozomenus, et preces Marcellini et Fausti ni memorant, Romae ortas et perpetratas, cum Felix, quem Acacius evexerat, sede expelleretur Liberio reduce; earumque in culpam vocatum eo loco fuisse Basilium, quippe qui unus, ac praecipuus fuerat ejus pontificis reducendi auctor. Quod si Liberius Basilii ejusdem opera Beroea evocatus est, si fidei ab eo propositae subscripsit, si iis deinde confectis sedi suae restitutus est, nullum deinceps futurum esse puto, qui de Sirmiensi blasphemia huic pontifici litem moveat, nisi sibi antea persuadeat, eam fuisse a Basilio propugnatam, praetereaque Constantium, qui huic rei agendae praeerat, qui Antiochenam formulam, retineri jusserat, qui Eudoxium, atque Aetium ejusdem blasphemiae per Orientem duces mulctaverat, qui Valentem, Ursacium et Germinium coegerat, ut eam ejurarent, permisisse, ut Romanus pontifex illam eodem tempore confirmaret; mirari itaque haud satis possum praeceps eorum judicium, qui cum tam longe adsint ab aetate gestarum rerum, Liberium, quod nemo veterum scriptorum ausus est, subscriptae Sirmiensis secundae formulae reum agere potuerit.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
