Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
Cur vero sic dubitaverit, faciunt haec pauca, quae jam recitata sunt, Sozomeni verba: Convocatis Constantius sacerdotibus, qui in Comitatu erant, Liberium coepit compellere, ut Filium Patris NON ESSE consubstantialem profiteretur. Siquidem ea sic accipit, ut Liberium nedum homousii professionem deserere, verum etiam illud palam damnare a Constantio coactum putet. Erat vero causa, ut suspicatur, cur imperator id vellet. Nam si Basilius, aliique Semiariani in Ancyrano conventu huic voci anathema dixerant, si Constantii animum tunc possidebant, ac moderabantur, fieri etiam facile potuit, ut temporum benignitate, atque ejusdem imperatoris auctoritate usi sint, ut eum pontificem in hanc sententiam pertraheront. Unum tamen est, quod Tillemontium ea de re dubium habet, atque illud est, quod Basilius, alii· que Ancyranae synodi legati anathema clam esse oportere statuerant, atque hoc decretum ab iis, quae Sirmii promulgatae sunt, definitionibus expunxerant. Rationes deinde, seu conjecturas affert, ob quas eos captata opportunitate ab instituto illo consilio recessisse, ac liberas eidem anathemati habenas laxasse censet; primo quia Hilarius scribit, Ursacium, Valentem et Germinium ab eodem Basilio postulasse, ut legeretur epistola de homousii et homoeusii expositione; quam illam ipsam esse opinatur vir doctus, quae ab Ancyrana synodo scripta fuerat, ab Epiphanio recitata (b), ac homoeusium asserens, homousium anathemate proscripserat; secundo quia Victorinus nos docet scriptas ab Orientalibus ad Afros litteras, ut ii cum Orientalibus omnibus, et Afris ipsis, qui sic statuerant, homousium ab Ecclesia ejicerent, ac iis litteris non rationes a sacra Scriptura petitas, sed jussione, et minas adjunctas fuisse dolet; nam si omnes, ut vidimus, uni eidemque formulae cum Liberio subscripserant, idem profecto de omnibus judicium esse debet; et si Afri episcopi, et Orientales homousium ab Ecclesia tunc proscripsisse dicti sunt, nulla afferri ratio potest, cur ab eo crimine Liberius excipiatur.