# Diatribae Duae 1.41

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.41

Hae igitur sunt causae, ob quas vir ille accuratissimus rem hanc in incerto relinquere visus est; quae tamen, ut in aperta luce collocari possit, primo disquirendum a me est, quid Sozomenus recitatis modo verbis senserit, tum deinde expendenda allatarum conjecturarum vis. Quod itaque attinet ad primum caput de mente nempe Sozomeni, haud equidem contendo, quin Constantius, ac Semiariani illi episcopi Liberium sollicitaverint, ne profiteretur pdiiMtiTov Χίο»τφ Uaxpi ομοούσων. At quaestio est, quae sit horum verborum vis, an scilicet apertam homousii execrationem, an nudum ejus silentium expotitum inferant; atque hoc ego tota, quam idem Sozomenus narrat, facti serie recte perpensa, verissimum, ac manifestum puto. Constat enim Basilium Ancyranum subscribenda proposuisse ea quae contra Paulum Samosatenum, et contra Photinum episcopum, Sirmii decreta fuerant, ac praeterea fidei formulam in dedicatione Antiochensis Ecclesiae editam, una simul scriptione conjuncta, atque aliud nihil. Quid vero hinc colligas haud obscurum est. Si enim Sirmiensis cum adjunctis anathematismis, si Philippopolitana fides, si Antiochena illa, quae caeterarum omnium, ut ita dicam, fons et origo est, homoeusium adstruunt dumtaxat, homousium vero quamquam supprimant, minime damnant (c), nec Basilius voluit, ut a Liberio ea vox damnaretur, nec eam Liberium damnasse videri potest, sed nudo involvisse silentio; quae una erat oblatae ac ab eo confirmata formulae vis.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
